- CHALIFA seu CALIFA
- CHALIFA seu CALIFAvox Arabica, h. e. Successor vel Haeres; appellatio fuit, apud Saracenos, supremi gentis suae Principis, ut docet Guil. Tyrius, l. 19. c. 19. eo quod hi summi corum Prophetae vicem et successionem iure tenerent hereditariô. At Nic. Fullerus, Miscellan. sacr. l. 4. c. 16. et Valerius Praefat. ad El-Macinum, censent, hôc vocabulô, Vicarios seu Locum tenentes sese appellitâsse, Dei nempe. Unde eô nomine tanto in honote ac reverentia a suis habebantur, ut pro Dei quasi Numine colerentur, nec nisi mandatô et auctoritate illius quantumque potens aut nobilis, appellaretur Soldanus et omnes eius subditi, tam Reges, quam alii, pedes eius ad terram prostrati reverentes ofcularentur, uti loquitur Iac. Vitriacensis. Sed postmodum Suldanorum potehtia adeo invaluit, in rebus politicis ac militaribus, ut fere cum inani acspecioso dignitatis nomine sola religionis, seu potius superstitionis Mahumedicae, potestas penes Caliphas remanserit: unde Papae et Apostolici suaegentis, vulgo appellati leguntur apud Conr. Urspergensem, Vincentium Belvacensem, alios. Primus autem Chalifae nomen et dignitatem usurpavit Abubacarus, Mahometis successor; cuius titulos habes in Chronico Flandrensi, c. 82. Sed et Chaliphas videntur appellâsse suos Sacerdotes, non supremos solum; verum inferiores etiam, Saracenorum Principes, uti videre est apud Petrum Diaconum Chron. Casin. l. 4. c. 51. etc. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra in Calipha, et infra voce Muslimi. Series Calipharum ex Forbesio haec est. Abubecher, Muhamedis Pseudoprophetae socer, regnavit annos duos. Sub eo Saraceni, occupârunt Persidem, Aegyptum, Syriam et Mesopotamiam, vivente adhuc Heracliô Imperatore et occisô Iezdegirdô Persarum Rege, A. C. 632. Omar, Mahumedis itidem socer, praefuit annos 10. a servo occisus, A. C. 643. Othman sive Osman, regnavit annos 12. Constante Heraclii nepote Romanor. Imperium obtinente; occisus domi suae A. C. 655. Ali, fil. Abiltaleph, gener Muhammedis; Persis Sophinis unice in veneratione: interfectus est in oppid. Kiofe A. C. 660. postquam quadrienniô regnâsset. Ei successit filius Chasan, cui post 9. menses et 11. dies venenô exstincto, frater Chusein, secundum nonnullos: secundum alios Mavia frater, per annos 21. Maviâ hôc regnante, Saraceni Constantinopolin olim obsedêre, integrô septenniô: fortiter tandem repulsi a Constantino Pogonato, classe eorum fugatâ A. C. 673. non exiguâ Ignis Graeci, tum primum inventi, operâ. Inde itaque Damascum, quam Imperii sedem Mavia elegerat, Saraceni reversi, tributarii Graecis Imperatorib. per complures annos fuêre. Obiit Mavia A. C. 680. Iezid I. eius filius, praefuit ann. 4. Eum socer Abdulla excepit, seu Abdulmelichus, sub quo Saraceni totâ Armeniâ et Africâ usque ad Oceanum Atlanticum sunt potiti. Alii Iezidi substituunt filium Marvanem, et huic demum Abdullam: qui regnavit annos 20. Walid, filius Abdelmelichi; an Walidis frater Suleiman? decessit A. C. 717. Hôc regnante, Saraceni, Duce Tatich,hortatu Iuliani Comitis in Hispaniam venerunt. Muniverat autem is castra sua in loco, inde Gebel Tarich, h. e. Mons Tarich, et hodie corrupte Gibraltar dicto, circa A. C. 711. Omer, filiusIezidis seu Azizis, nepos Abdelmelichi, praefuit 2. annos, mortuus A. C. 719. imperante Leone Isauricô Romanis. Iezid II. regnavit annos 4. Hascham sive Hacem, annos 15. vel secundum alios 20. Sub eo, Saraceni ex Hispania in Galliam irruperunt, Duce Abderamâ; caesi memorabili proeliô Turonensi a Carolo Martello, A. C. 726. Walid, luxu et vinô perditus, unum cum imperâsset annum, ab ipsis Arabibus interfectus caputque eius Damasci ostentui circumlatum est, A. c. 743. Marvan. Iachsi vel Abulabas, qui obiit A. C. 753. Abugephar Elmantzur, primus aedisicare coepit urbem Bagded, seu novam Babylonem. Obiit A. C. 775. fuitque Habdallae quoque dictus, i. e. Dei servus. Mahdi filius eius, regnavit annos 10. Aharun I. Erreschid, filius Mahdi, Aaron Graecis Scriptoribus, successit A. C. 786. regnavit annos 23. Irene, Constantinô et Nicephorô in Oriente; Carolô M. in Occidente, rerum potitis. Bellô contra Nicephorum nimium felix Romaniam ingressus cum ingenti exercitu, Tyanis et aliis in urbibus, aedes Muhammedicae impietati dicatas erexit. Cum Carolo M. amicitiam coluit: exstinctus A. C. 809. Sub eo Imperium Saracenicum culmen attigit. Post obitum eius Sataceni Africani Siciliam et Corsicam et Sardiniam aliasque Italiae regiones devastârunt: ipsa urbis Romae suburbia depraedati. Imin. Mamon A. C. 813. Mutetza, A. C. 833. Aharun II. Elwathak, A. C. 841. Methucal A. C. 846. Mutnatzar A. C. 816. Elmustein A. C. 862. cuius tempore Chaliphatus divisio facta, Tolone a Torcomanis constitutô Rege Aegypti et omnis Syriae. Leunclavius autem statim ab obitu Aharunis I. Imperium hoc vastum lacerari ac dissipari coepisse, ait, Historiae Musulm. l. 1. Unde Scritores Historiae Turc. Chaliphatum seriem in Aarone illo claudunt. Certe post exstinctum Aaronem, seditionibus intestinis agitatis Saracenis, Soldani et alii terrarum Principes Chaliphis obsequium negare, Chaliphatus ipse in Bagdadensem et Damascenum (ut alios minores taceam) dividi, iidemque a Christianis maximâ ditionum parte exui coeperunt, eoque redigi, ut de Muhammedana superstitione actum videretur: nî fatalibus Occidentis divisionibus, Turcis Arabum successoribus, iam Musulmannâ superstitione imbutis, ad erepta Muhammedanis recuperanda, occasio fuisset praebita, etc. Vide Io. Forbesium, Instructionum Historico - Theologic. l. 4. c. 17. et 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.